«Motu Proprio» «Summorum Pontificum» sobre el uso de la liturgia anterior a la reforma de 1970: De Benedicto XVI
Carta apostólica de Benedicto XVI en forma
de «motu proprio» «Summorum Pontificum» sobre el uso de la liturgia romana
anterior a la reforma de 1970. La Santa Sede sólo ha publicado el texto
original en latín.
LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
BENEDICTUS XVI
SUMMORUM PONTIFICUM cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi
Ecclesia Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad laudem et gloriam
nominis Sui» et «ad utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in futurum, principium servandum est
«iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis concordare debet cum
universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et signa sacramentalia,
sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica et continua
traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum etiam ad
fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi credendi
respondet»1.
Inter PontÃfices qui talem debitam curam adhibuerunt, nomen excellit sancti
Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros cultus ac culturae a
Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae populis
transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam Officii
Divini formam, uti in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit.
Monachos quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti
militantes, ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque
saluberrimam Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil
praeponatur» (cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum non
solum fidem et pietatem sed et culturam multarum gentium fecundavit. Constat
utique liturgiam latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis
christianae saeculis permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse atque
tot populos in religionis virtute roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus efficacius expleret, plures alii Romani
Pontifices decursu saeculorum peculiarem sollicitudinem impenderunt, inter
quos eminet Sanctus Pius V, qui magno cum studio pastorali, Concilio
Tridentino exhortante, totum Ecclesiae cultum innovavit, librorum
liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum instauratorum» editionem
curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet eminere Missale Romanum, quod in
romana urbe succrevit, atque succedentibus saeculis gradatim formas
assumpsit, quae cum illa in generationibus recentioribus vigente magnam
habent similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices Romani sunt
persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque
liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo
ampliorem iam complexi sunt redintegrationem»2. Sic vero egerunt Decessores
nostri Clemens VIII, Urbanus VIII, sanctus Pius X3, Benedictus XV, Pius XII
et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium Vaticanum II desiderium expressit,
ut debita observantia et reverentia erga cultum divinum denuo instauraretur
ac necessitatibus nostrae aetatis aptaretur. Quo desiderio motus, Decessor
noster Summus Pontifex Paulus VI libros liturgicos instauratos et partim
innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae approbavit; qui ubique terrarum
permultas in linguas vulgares conversi, ab Episcopis atque a sacerdotibus et
fidelibus libenter recepti sunt. Ioannes Paulus II, tertiam editionem
typicam Missalis Romani recognovit. Sic Romani Pontifices operati sunt ut
«hoc quasi aedificium liturgicum [...] rursus, dignitate splendidum et
concinnitate» appareret4.
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis
liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde imbuerant, tanto
amore et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus Pontifex
Ioannes Paulus II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984 speciali
Indulto "Quattuor abhinc annos", a Congregatione pro Cultu Divino exarato,
facultatem concessit utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito;
anno autem 1988 Ioannes Paulus II iterum, litteris Apostolicis "Ecclesia
Dei" Motu proprio datis, Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late
et generose in favorem omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a Praedecessore Nostro Ioanne Paulo
II diu perpensis, auditis etiam a Nobis Patribus Cardinalibus in Concistorio
die XXIII mensis martii anni 2006 habito, omnibus mature perpensis, invocato
Spiritu Sancto et Dei freti auxilio, praesentibus Litteris Apostolicis
DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI promulgatum ordinaria expressio "Legis
orandi" Ecclesiae catholicae ritus latini est. Missale autem Romanum a S.
Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII denuo editum habeatur uti
extraordinaria expressio eiusdem "Legis orandi" Ecclesiae et ob venerabilem
et antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae duae expressiones "legis
orandi" Ecclesiae, minime vero inducent in divisionem "legis credendi"
Ecclesiae; sunt enim duo usus unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta editionem typicam Missalis Romani a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et numquam abrogatam, uti formam
extraordinariam Liturgiae Ecclesiae, celebrare licet. Conditiones vero a
documentis antecedentibus "Quattuor abhinc annos" et "Ecclesia Dei" pro usu
huius Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis, quilibet sacerdos catholicus ritus
latini, sive saecularis sive religiosus, uti potest aut Missali Romano a
beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut Missali Romano a Summo
Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato, et quidem qualibet die, excepto
Triduo Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum alterumve Missale,
sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae consecratae atque Societatum
vitae apostolicae iuris sive pontificii sive dioecesani quae in celebratione
conventuali seu "communitatis" in oratoriis propriis celebrationem sanctae
Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962 promulgatam habere cupiunt,
id eis licet. Si singula communitas aut totum Institutum vel Societas tales
celebrationes saepe vel plerumque vel permanenter perficere vult, res a
Superioribus maioribus ad normam iuris et secundum leges et statuta
particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de quibus supra in art. 2 admitti
possunt, servatis de iure servandis, etiam christifideles qui sua sponte id
petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus fidelium traditioni liturgicae
antecedenti adhaerentium continenter exsistit, parochus eorum petitiones ad
celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi,
libenter suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum
fidelium cum ordinaria paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine ad
normam canonis 392, discordiam vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B. Ioannis XXIII locum habere potest diebus
ferialibus; dominicis autem et festis una etiam celebratio huiusmodi fieri
potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id petentibus, parochus celebrationes, hac
in forma extraordinaria, permittat etiam in adiunctis peculiaribus, uti sunt
matrimonia, exsequiae aut celebrationes occasionales, verbi gratia
peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII utentes, idonei esse debent ac iure
non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec paroeciales nec conventuales, Rectoris
ecclesiae est concedere licentiam de qua supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis XXIII celebratis cum populo,
Lectiones proclamari possunt etiam lingua vernacula, utendo editionibus ab
Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a
parocho non obtinuerit, de re certiorem faciat Episcopum dioecesanum.
Episcopus enixe rogatur ut eorum optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi
celebrationem providere non potest res ad Pontificiam Commissionem "Ecclesia
Dei" referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere huiusmodi petitionibus christifidelium
laicorum, sed ob varias causas impeditur, rem Pontificiae Commissioni
"Ecclesia Dei" committere potest, quae ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene perpensis, licentiam concedere
potest utendi rituali antiquiore in administrandis sacramentis Baptismatis,
Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis Infirmorum, bono animarum id suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur celebrandi Confirmationis
sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris constitutis uti etiam Breviario Romano a B.
Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si opportunum iudicaverit, paroeciam
personalem ad normam canonis 518 pro celebrationibus iuxta formam
antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel cappellanum nominare,
servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio "Ecclesia Dei" a Ioanne Paulo II anno 1988
erecta5, munus suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas agendi habeat, quae Romanus
Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates quibus iam gaudet, auctoritatem
Sanctae Sedis exercebit, vigilando de observantia et applicatione harum
dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu proprio datis
decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a die decima quarta Septembris
huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, servari iubemus,
contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septima mensis Iulii, anno Domini
MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
______________________
1 Institutio generalis Missalis Romani, Editio
tertia, 2002, 397
2 IOANNES PAULUS PP. II, Litt. ap. Vicesimus
quintus annus (4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
3 Ibid.
4 PIUS PP. X, Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc
duos annos (23 Octobris 1913): AAS 5 (1913), 449-450; cfr IOANNES PAULUS II,
Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989), 899.
5 Cfr IOANNES PAULUS PP. II, Litt. ap. Motu
proprio datae Ecclesia Dei (2 iulii 1988), 6: AAS 80 (1988), 1498.